DELMENHORSTIUM

DELMENHORSTIUM
DELMENHORSTIUM
opp. et Comit. Germ. in dit. Comitis Oldenburgensis antea, nunc sub Daniae Rege. Ad Delmam amnem, qui paulo infra in Visurgim cadit, 3. leuc. Bremâ in Occ. 4. ab Oldenburgo in Ort. Oppidi historia haec: Arx primo fuit, ab Ottone II. Com. Oldenburgico, condita, A. C. 1247. ab huius dein ex fratre Christiano nepote, Ottone III. urbs facta est. Huic nati Ioh. Oldenburgicae, et Christianus (doctissimus) Delmenhorstanae lineae. conditores fuêre: quo cum fratre a Butiadis caeso, filius Otto simplex, Bremensibus Comitat. assignavit, si solvendo non esset, illique filium Archiep. crearent. Sic electus est Nicolaus filius, A. C. 1421. sed sororis eius Adelheidis maritus Theodoricus Fortunatus Oldenburgicus, nihilo setius Comitat. sibi vindicavit. Huic filii fuêrunt Christian. Maurit. et Gerhard. quorum medio Delmenhorstum assignatum est, sed liberis eius impuberibus a Gerhardo ereptum. Christianus I. Dano-Holsaticae familiae auctor fuit. Gerhard. vero Bellicos. Oldenburgios continuavit: qui cum vicinos vexare non desineret, Episcopi Monaster. et Brem. Delmenhorstum A. C. 1482. cum Comite cepêrunt. Filius Ioh. interea administrationi admotus Butiados et Statlandos A. C. 1499. devicit, arce Rodekercken cervicibus, illorum impositâ, quâ destructâ A. C. 1513. iis denuo ope Brunsuicensium victis arx Ovelgun imposita est. Eius filius minimus natu Anton. A. C. 1529. ex resignatione fratris Ioh. administrationem sucepit. Hic A. C. 1547. Delmenhorstium diu a Monasteriensibus detentum, vi cepit, et munivit, Pater Ioh. tursus Oldenburgensis rami, et Antonii, Delmenhorstani, auctorum, quorum huius familiâ in liberis exstinctâ, illi Comitatus accrevit. Hoc natus Anton. Gunther. prudentissime ultra 60. Ann. Provinciam rexit, in medio belli aestu semper neutrarum partium: Quo ultimo suae gentis haud pridem exstincto, agnatus Daniae Rex. Comit. qui familiae proprii, vindicavit. Ieverensem Ioh. Princeps Anhaltin. Servestanus, ex sorore nepos, nactus est: Kniphusium dominium Anton. fil. naturalis, ex Ungnadia susceptus, obtinuit. Vide Phil. Iac. Spener. Syll. Geneal. Hist. Ceterum, post praef. ultimi Comitis fata, hereditatem inter Daniae REgem atque Holsatiae Gotorpiensis prosapiae Principem ita divisam esse, ut Regi Oldenburgum, Delmenhorstum Duci cederet; litem dein utrique obortam cum Ioach. Ernesto Duce Ploenensi, requeve delatâ ad Caesarem, pro hoc pronuntiatum, cui postea cum Rege convenerit, conditionibus non nisi forte paciscentibus notis, tradit Tob. Pfanner. de praecipuis Germ. Principum Gentib. c. ult. ex Recapitul. aliisque Actis apud Castel. p. 685. et 692.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”